monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIX. > 14 > sectio 110 > 2 > 4 > sectio 57 > sectio 93 > sectio 64 > sectio 51 > csg7.33 > sectio 85 > 2 > 1 > sectio 65 > sectio 21 > sectio 20 > sectio 16 > CAPUT V. > sectio 21 > 72 > bnf16236.226 > sectio 55 > sectio 32 > 55 > sectio 23 > sectio 160 > 48 > sectio 47 > 16 > sectio 53 > sectio 20 > CAPUT XXI. > sectio 66 > cpl894.143 > 6 > sectio 54 > 60 > sectio 22 > bnf7296.12 > sectio 32 > sectio 10 > sectio 122 > sectio 72 > 14 > 11 > sectio 35 > sectio 69 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 5, 4. <<<     >>> 6.

5.

1 Quid igitur sibi velit, et quo spectet quod obstetricem adhibendam credideris, non possum advertere.
2 Itane ergo liberum erit accusare omnibus, et cum probatione destiterint, patebit ut genitalium secretorum petant inspectionem, et addicentur semper sacrae virgines ad huiusmodi ludibria, quae et visu et auditu, horrori et pudori sunt? Denique non minima etiam in tuis litteris tentatae expressionis verecundia est.
3 Quae ergo sine damno pudoris in alienis auribus resonare non queunt, ea possunt in virgine sine eius tentari verecundia?